monumenta.ch > Plinius > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 10
{IV} sed a Prisco Tarquinio omnium primo filium, cum in praetextae annis occidisset hostem, bulla aurea donatum constat, unde mos bullae duravit, ut eorum, qui equo meruissent, filii insigne id haberent, ceteri lorum; et ideo miror Tarquinii eius statuam sine anulo esse. quamquam et de nomine ipso ambigi video. Graeci a digitis appellavere, apud nos prisci ungulum vocabant, postea et Graeci et nostri symbolum.